monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 7
Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus; Deus meus adiutor meus. Iuste dicit Dominum firmamentum suum, quoniam ab ipso concessum est ut inimicis suis in acie firmus assisteret, et vivaci animositate pugnaret. Et refugium meum. Utique, quando, cum fuit opus consilio, refugit ad tractatum, et invenit Divinitate monstrante, quod eum poterat adiuvare. Merito autem liberatorem suum Dominum profitetur, qui eum de saevissimi regis Saulis ira tanquam de inferni ore liberavit. Deus meus adiutor meus. Praestitorum suavitate pellectus, in summam repetit superiora quae dixit: quia ubique ipse adfuit, eumque virtutis suae munimine custodivit. Sed considera quod ita percurrit singula, ut suis meritis non praesumat applicare collata.