monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 6
Diligam te, Domine, virtus mea. Diligit Dominum, qui mandatis eius devotus obtemperat, sicut ait in Evangelio: Qui audit verba mea, et facit ea, hic est qui diligit me . Diligo enim dicitur, quasi de omnibus eligo. Et considera quoniam haec dilectio sic de futuro promittitur, ut nunquam tamen defecisse videatur. Virtus mea. Propheta liberatus ab hostibus suis recte Dominum confitetur suam esse virtutem; quo donante factum est, ut inimicis suis fortior appareret. Hic duodecima species definitionis est, quae Graece dicitur, κατ᾽ ἔπαινον, Latine per laudem. Singulis enim diversisque verbis praedicando declarat quid sit Dominus, modo virtus, modo firmamentum, modo refugium, modo liberator, modo adiutor, modo protector, modo cornu salutis. Haec enim omnia pulchre ostendunt, quis eius est Dominus.