monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 4
Psalmus hic uni tantum non potest convenire personae. Nam primo ordine propheta loquitur gratias agens quod eum de gravibus periculis divina pietas liberare dignata est. Secundo Ecclesia loquitur, quae ante adventum Domini innumeras pertulit calamitates, posteaque misertus ei, medicinam sanctae incarnationis indulsit, et baptismatis beneficio Christianum populum de orbis universitate collegit. Tertio in rorem misericordiae vox Domini Salvatoris illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus eius potestasque describitur. Quarto iterum Ecclesiae catholicae dicta proferuntur, et cum magna exsultatione Divinitatis munera concessa laudantur.