monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 2
In finem, puero, et David, haec tria verba ad Regem nostrum Salvatorem referri posse non dubium est. Nam et puer legitur in propheta: Puer natus est nobis . Qui locutus est ad Dominum verba cantici huius; post haec alia deputanda sunt, ut sit verborum plenior et absoluta contextio. Quod autem dictum est cantici, ad contemplationem constat rerum coelestium pertinere: ne regis in David tantummodo historia mentis nostrae haereret intuitus. In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit. Hic actus Regum lectione notissimus est; ibi enim latius describitur quemadmodum David fuerit de inimicorum suorum ditione liberatus. Ad cuius similitudinem resurrectio Domini, et membrorum eius absolutio de potestate diabolica declaratur.