monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 24
Consideremus, dilectissimi, quam magna sacramenta fidei nostrae psalmus iste complexus est; ut qui audit supplicantem hominem, eumdem et confitendum debeat advertere Creatorem. Duas enim naturas inconfusas atque incommutabiles qui in Christo Domino hodieque mavult credere, non potest aliqua decipi falsitate. Unde mirabiliter beatus Cyrillus in quodam loco breviterque disseruit dicens : Advertentes igitur modum incarnationis, videmus quia duae naturae per individuam unitatem inconfuse atque indemutabiliter invicem sibi convenerint. Caro namque caro est, et non Deitas, licet Dei facta sit caro. Similiter etiam Verbum Deus est, et non caro, licet dispensatorie propriam fecerit carnem. Haec autem sine offensione decurrit, qui nulla sibi proprii erroris ligamenta repererit. Huius etiam psalmi numerum et quantitas prophetalis ornavit, ut merito in hoc numero incarnatio Domini relata esse videatur, ubi etiam prophetalis chorus convenisse cognoscitur.