monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 22
Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria tua, In conspectu Patris apparere se dicit cum iustitia. quoniam eius voluntatem impleverat, quando mundum ab interitu mortis sanguinis sui effusione salvavit. Satiabor: sermo iste aptissime videtur iteratus. Superius enim Iudaeos dixit saturari porcina, id est immunditia sua; se autem saturari de humani generis credulitate suscepta, quando numerus sanctorum beata adunatione supplendus est. Patris autem gloria manifestabitur in iudicio Domini Salvatoris, cum unusquisque recipiet pro actibus suis, sicut ipse Dominus apostolis dicit: In illa die cognoscetis quia ego in Patre, et Pater in me est . Sic ergo Patris, et Filii, et Spiritus sancti una natura. una potestas, una gloria declaratur.