monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 21
De absconditis tuis adimpletus est venter eorum; saturati sunt porcina, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis. Abscondita Dei et in malo, et in bono possumus congruenter accipere: quia omne peccatum illi abominabile, atque a conspectu eius extraneum est, quamvis eius notitiam minime refugere videatur; sicut in quinto psalmo iam dictum est: Non habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos ; sicut et de Cain Scriptura dicit: Egressus Cain a facie Domini, habitavit in terra profugus . Saturatos ergo Iudaeos dicit de immunditiis, quae a Domino abscondita, id est noscuntur esse prohibita. Si vero in bonam partem hoc positum lector accipias, ut est illud: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam absconditi timentibus te, et perfecisti eam sperantibus in te ! Enumerantur beneficia, ut maior ingratorum ostendatur offensa. De absconditis tuis, id est de lege Veteris Testamenti, et de miraculis quae Dominus Christus in eis erat gloriosa dispensatione facturus. Ventrem ipsorum, sensum significat omnino carnalem, in quo mandata Domini tanquam in ventre recondita sunt. Et bene sensus eorum comparatus est ventri, unde cibi spirituales velut vilissima purgamenta proiecti sunt, dum ab eis corrupta mente dilabuntur. Sed hi cum essent rebus coelestibus impleti, ut nihil terrenum capere debuissent, animadverte quid sequitur, saturati sunt porcina. O iniquitas exsecranda! Audiebat sensus eorum mandata Dei, et illi saturabantur sordibus peccatorum, novoque modo bonis coelestibus pasti, malorum faecibus explebantur. Porcina enim ad polluta respicit, quae inter caetera Veteris Testamenti praecepta immunda praenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis: quando clamabant: Sanguis eius super nos et super filios nostros .