monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 20
Ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis a terra dispertire eos, et supplanta eos in vita eorum. Item fit oratio pro Iudaeis, qui diaboli potestate constricti, nefariis erant ausibus incitandi. Daemones sunt enim inimici manus Domini, qui humanum genus contraria Domino semper voluntate dilacerant. Precatur etiam, ut a paucis, id est ab apostolis dividantur increduli: dum a terra huius mundi vitiosa separati, convertuntur ad Dominum. Eorum quippe, iuvante Domino, praedicatione factum est, ut tam Israelitae quam gentes a terrena iniquitate divisi, Christum sequerentur auctorem. Supplanta eos, hic in bono positum est; supplantati enim et illi accipiendi sunt qui damnatis erroribus ad rectas semitas transferuntur. In vita ipsorum quod addidit, hoc est in mundo isto, dum vivunt: ubi poenitentiae locus est; ubi clamatur ad Dominum, non tam ore quam mente; ubi recipiuntur purissime supplicantes.