monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 19
Exsurge, Domine; praeveni eos, et supplanta eos: eripe animam meam ab impio, frameam tuam. Tertia sectio beatae orationis intratur. Exsurge in peccatores dicit, quem illi putant more humano posse quiescere; ut cognoscant vigilare, dum eorum non permittuntur iniquitates excrescere. Praeveni autem dixit, ut ante subvertantur quam peccata perficiant. Exposuimus enim in superioribus hunc sensum bene aptari sceleratis, dum se miscere non permittuntur illicitis. Subvertuntur enim et illi feliciter, qui de pravis vitiis ad rectam semitam reducuntur. Eripe animam meam ab impio; utique a diabolo, qui merito impius dicitur, quia piis semper contrarius approbatur. Eripe: fac resurgere, quod impletum esse manifestum est. Frameam tuam. Breviter conclusum est quid sit anima Domini Salvatoris; framea est enim Patris, quando per ipsam diabolum vicit; per ipsam mundum a sordida superstitione purgavit; per ipsam debellata est captivitas, quae humani generis sobolem possidebat. Frameam vero diximus multarum esse significationum: modo contum, modo loricam, modo gladium significat bis acutum; quae tamen omnia ad instrumenta armorum certum est pertinere. Memento autem quod in hoc versu, quinta species definitionis est, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur; uno enim verbo definivit quid sit anima Christi, id est framea Patris.