monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 18
Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. Susceperunt me, hoc est Iudaei a Pilato, quando eis dixit: Tollite eum, et secundum legem vestram crucifigite eum , quod avide suscipientes, et votum suae crudelitatis implentes, merito ferarum saevitiae comparantur. Leonem diximus, et diabolum dici, et Christo saepius comparari. Qui modus locutionis inter propria Scripturae divinae recipiendus est; hic tamen evidenter diabolum designat. Ipsi enim iuste comparati sunt principes Iudaeorum, quo auctore fremuerunt; et tamen multo peiores effecti sunt, siquidem diabolus Dominum tentavit, cruci autem istorum insania crudelis affixit. Catulum autem leonis dicit reliquum populum Iudaeorum, qui se diaboli filios effecerunt. Sic enim de ipsis in Evangelio dicitur: Vos ex patre diabolo estis . Habitans in abditis: permanens in insidiis. Detestabilium siquidem hominum consuetudo est mala vota tegere, ut latenter ad effectum possint eorum consilia pervenire.