monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 17
Proiicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram. Proiicientes, extra civitatem eiicientes; nunc circumdederunt non obsequio, sed furore, quando cruci eum constat affixum. Nunc autem quod dictum est, praesens tempus posuit pro futuro, quod apud prophetas esse noscitur usitatum. Sequitur: Oculos suos statuerunt declinare in terram. Dicit consuetudinem perditorum, qui terram respiciunt, quando in mala cogitatione volvuntur.