monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 16
Adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam. Concludunt adipem, qui multa voracitate pinguescunt; sic Iudaei scelerum nimietate saginati, verae intelligentiae acumina perdiderunt. Restabat autem ut qui pinguissima immanitate tumuerunt, superba loquerentur. Et bene hic dixit tantum ore, non etiam corde locuti sunt: quia sceleratorum mos est illa frequenter sermone defendere, quae noscuntur conscientia teste damnare.