monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 15
Vers. 10. A facie impiorum, qui me afflixerunt: inimici mei animam meam circumdederunt. Versus hic est omnino diligentius intuendus. A facie impiorum, daemones significat, qui excitatum populum Iudaeorum in necem Domini ardore praecipiti compulerunt. Facies enim ipsorum, truculenta praesentia fuit; sicut in Evangelio de Iuda dicit: Intravit in illum Satanas . Sic ergo actum est, ut instigatione daemonum inimici eius Iudaei animam ipsius, id est vitam temporalem eripere voluissent. Nam et ipsum verbum circumdederunt evangelicae narrationis exprimit veritatem, quando cum gladiis et fustibus eum insanorum turba circumdedit.