monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 14
Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me. Per schema icon, quae Latine dicitur imaginatio, pupillae se oculi Dominus comparavit. Pupilla est enim in medio posita perspicua pars oculi, qua corporum colores varia qualitate discernimus: dicta a parvitate sui pupilla, quasi pusilla. Huic convenienter comparatus est Christus, cui datum est in suo iudicio iustos a peccatoribus segregare. Aptissime itaque petit custodiri se ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. Sequitur, sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud introducitur schema, quod Graece parabole, Latine comparatio dicitur, quando sibi genus dissimile in aliqua communione sociatur. Paternis enim protectionibus alae sunt comparatae. Misericordia quippe et charitas, quasi alae sunt Patris, quibus se protegi congruenter expostulat. Haec autem comparatio venit ab avibus, quae charos filios alarum suarum extensione custodiunt.