monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 13
Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te a resistentibus dexterae tuae. Magnitudinem et excellentiam misericordiarum in se iuste fieri deprecatur, quia mirum esse non poterat, nisi quod sub aliqua fuisset novitate conspectum. Significat enim mirabilia, quae in carne facturus erat, quae Iudaeus populus, etsi universus non credidit, tamen sub admiratione conspexit. Salvos facis sperantes in te, id est in aeterna vita constitues. Nam frequenter illi magis in hoc mundo trucidati sunt, qui eius nomini crediderunt. Pulchre autem dicit: A resistentibus dexterae tuae. Dextera enim Patris est Filius, cui Iudaei repugnare nisi sunt quando eum crucifigere decreverunt.