monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 12
Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. Secundam sectionem sanctae orationis ingreditur. Sed perscrutandum est, cum dici soleat: Exaudisti me, quia clamavi: cur haec sententia ordinem videatur habere conversum? Qui clamat, quoniam exauditur, utique purus, innocens et immaculatus agnoscitur. Nam confidenter oravit, quoniam se audiri posse de conscientiae puritate praesumpsit. Intelligamus autem quod dicit: Inclina aurem tuam: quoniam ad eum per se non valet humana infirmitas pervenire. Sic enim exaudit, cum se benignus indulserit, et clementiam suam ante largitur, ut possit supplicantium vota suscipere.