monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 11
Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Perfice, dixit, usque in finem conserva: ubi est meritorum ac praemii tota perfectio. Inchoamus enim, dum in hoc mundo probabili conversatione degimus; sed ubi ad finem pervenerit religiosa constantia, ibi perficimur, ibi tota integritate complemur; sicut ait Evangelium: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Gressus autem humanas significat actiones, quibus in hoc mundo gradimur, et quasi quibusdam passibus ambulamus. In semitis, scilicet in mandatis tuis: ubi revera rectae sunt viae, quas si devoti sequimur, ad coelestis patriae munera pervenimus. Sed quid est hoc quod prius gressus dixit, statimque vestigia subiungit? Gressus dicimus, quibus movemur de loco ad locum: his merito comparantur actus humani, qui nos de uno negotio in aliud ducunt, et per tempora vitae nostrae diversa qualitate transponunt. Vestigia vero dicuntur signa plantarum, quae relinquimus transeuntes. Petit ergo Dominus Christus et gressus suos, id est actus humanos, et sua vestigia custodiri, quae fideles apostolos congruenter accipimus, in quibus post ascensionem gloriosam, religionis catholicae signa dereliquit. Talis ergo sensus est: Custodi me in mandatis tuis, ut imitantes me, minime moveantur abs te. Bene siquidem sequax pergit, ubi ille qui exemplum praebet rectus incesserit.