monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 10
Opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Ordinem verborum poscit iste versiculus: Opera hominum, id est vias duras ego custodivi propter verba labiorum tuorum. Breviter definita sunt, quae sint opera hominum, scilicet viae durae; sicut beatus Iob dicit: Avis nascitur ad volatum, et homo ad laborem (Iob V, 7). Nam cum peccata vitantur, arduus callis est, difficilisque semper ascensus; cum vero ad vitia prolabimur, leve iter est ac declivum. Sed quia Dominus Christus in hoc mundo visualiter positus, totius mansuetudinis et continentiae iura monstravit; merito se dicit propter mandata Domini duras vias hominum immaculatis pedibus ambulasse. Non quod illi durae esse poterant: de quo in nonagesimo psalmo scriptum est: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum ; sed quia humano generi ad imitandum probantur esse difficiles, ideo viae durae sunt nuncupatae. Qui versus figuram continet parenthesin, id est interpositionem; quoniam in sensu medio, sicut dictum est, recipit verba quaedam quae ordinem sententiae videantur posse dividere.