monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 9
Probasti cor meum et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: ut non loquatur os meum. Ordinem servat egregium. Prius se dicit probatum, deinde fuisse visitatum, sed probatio significat passionem, visitatio resurrectionem. Ibi enim probatus est, ubi inter multas Iudaeorum iniquitates et pericula mortis, mirandae patientiae documenta monstravit. Visitatus est autem nocte, quando anima eius non est in inferno derelicta, sed ad illam mirabilem resurrectionem, aeternae gloriae clarificatione pervenit. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Metaphora introducitur fornacium igne flagrantium, quae metallorum vitia solent purgare, ac decoctione consumere, et in naturae puritatem mundata revocare. Sic ergo et tribulationibus ignitis examinatus est Dominus Christus; sed non est in illo inventa iniquitas, quam adustio ulla decoqueret. Pulchre autem subiunxit: Ut non loquatur os meum, id est, etsi ego taceam, tu me purum esse perpendis. Quid enim opus erat eum de probitate morum suorum aliquid loqui, dum certum sit a paterna maiestate cuncta cognosci? Humana ignorantia verbis instruenda est; Divinitas autem certissime novit omnia, etiam cum tacentur admissa.