monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 8
De vultu tuo iudicium meum prodeat; oculi tui videant aequitatem. De vultu tuo prodeat iudicium: propria Scripturae divinae, et nobis inusitata locutio est, quia de mente solet manare sententia: sed hoc Domino per tropicas elocutiones decenter aptatur, quia ille quod iudicat videt, dum testis est examinis sui; nec de facto alicuius testimonium quaerit, qui solus omnium veracissime secreta cognoscit. De vultu ergo dicit, id est de aspectu tuo, secundum illa quae in me respicis atque cognoscis. Hoc autem ille recte petebat, qui se noverat pollutionem non habere peccati. Sequitur: Oculi tui videant aequitatem. Hic aequitatem, ipsam divinitatem debemus accipere, quam orat ut sine aliquo intervallo semper intendat; quatenus illam respiciens, sicut et revera provenit, peccati maculam non haberet. Sic etiam in superiori psalmo iam dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear. O aspectum illum salutarem, o purissimos oculos, qui illam aequitatem vident! Nesciunt profecto huius mundi tenebris obscurari, qui merentur tanta claritate compleri.