monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 7
Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. Excolit quod superius dixit. Percipere est enim non transitorie aliquid sumere, sed preces hominum copiosa dignatione recipere. Non in labiis dolosis; sicut a Iudaeis manavit falsa sententia, apud quos innocens damnatus est, et latro cognoscitur absolutus.