monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 6
Exaudi, Deus, iustitiam meam; intende deprecationi meae. Apud Deum certum est habere iustitiam vocem suam, qui res tacitas intelligentiae suae virtute cognoscit. Ipsius est enim oratio perfecta, cuius et causa clamat et lingua, actus et sermo, vita et cogitatio. Intende deprecationi meae. Non incassum dissonantibus rebus verba ista copulata sunt; nam intendere oculorum est, preces admittere aurium. Sed ideo verba ista sociata sunt, ut ambarum rerum unus intelligeretur effectus. Quidquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, vel palatus gustat, vel nasus odoratur, Deo sola contemplationis virtute notissima sunt.