monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 16, 2
Cum multi psalmorum in textu suo habeant orationes, movere videtur cur hic talem posuerit inscriptionem? Sed quamvis alii cum rebus diversis breviter mixtas contineant deprecationes, iste tamen pene tota sui contextione supplicatio est. Merito ergo sic praenotatus est, quando intentio eius ad precum studium tota porrigitur. Quae tamen sic oratio dicenda est, ut psalmi nomen debeat continere: quia nihil in hoc libro positum reperimus quod tali non debeat nomine nuncupari, maxime cum legatur liber Psalmorum. Oratio autem duobus dicitur modis: haec cum agitur apud homines, oris ratio nuncupatur; cum maiestati funditur, supplicatio est salubris et vitalis humilitas. Et nota quod iste et octogesimus quintus, et octogesimus nonus, et centesimus primus, et centesimus quadragesimus primus orationis inscriptione praenotentur: quorum distinctiones atque proprietates in centesimo quadragesimo primo psalmo, qui horum ultimus est, convenienter edicemus. David vero, sicut dictum est, significat Dominum Christum ad institutionem humani generis, ex cuius persona totus psalmus iste prolatus est.