monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 19
Hic est coelestis ille Decalogus, hoc decem chordarum spirituale psalterium: hic vere numerus coronalis quem solus ille complere potuit, qui mundi vitia cum suo auctore prostravit. Sed precemur iugiter omnipotentiam eius, ut qui talia per nosmetipsos implere non possumus quae iussa sunt, eius ditati munere faciamus. Calculi quoque ipsius non est consideratio negligenda; nam quarta decima generatione a transmigratione Babyloniae, adventus Domini Salvatoris eluxit, ut merito et hic ipse videatur locutus, qui in eiusdem numero generationis advenire dignatus est.