monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 17
Qui facit haec non movebitur in aeternum. Expositis decem virtutibus, quae de Domino Iesu Christo non incongrue sentiuntur, interrogationi propheticae breviter data est absoluta responsio: quoniam qui facit haec, ipse habitat in tabernaculo Domini, et in sancto monte eius requiescit. Sed considera quia facit dixit, non cantat, ut nos ad actualem virtutem interposita lege constringeret, ne secreta tanti mysterii, intenti solis cantibus inaniter psalleremus. Non movebitur, id est ab ipso non movetur, quod solis sanctis beatisque praestatur. Nam omnis ab illo impius dimovebitur in aeternum, quando eius regni communione privabitur. Hoc schema dicitur zeugma, id est coniunctio, quando multa pendentia aut uno verbo aut una sententia concluduntur. Sed hic in sententia factum est; in verbo autem ubi inventum fuerit non silebimus.