monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 16
Et munera super innocentes non accepit. Virtus decima, quae restabat, impleta est. Hic super innocentes, contra innocentes datur intelligi; quod non solum Dominum constat non fecisse, sed etiam ipse se probatus est pro salute generalitatis offerre, sicut in Evangelio dicit: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis . Accepit enim a magis munera, sed non super innocentes. Sumit etiam quotidie quae sacris altaribus offeruntur, sed non super innocentes. Quapropter intelligamus pias et parvas oblationes charitatis studio non esse omnimodis respuendas. Nam si omne munus abiici voluisset, nequaquam fuisset additum, super innocentes.