monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 15
Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Nona iam tangitur quam subtilius indagemus. Duobus modis in Scripturis sanctis pecunia probatur intelligi: una est ista metallica quam ad usuram dari omnino prohibetur, quoniam vitium cupiditatis est exigere velle quod te nescias commodasse. Hanc quidem habuit Dominus Christus, quam Iudae tradidit pauperibus erogandam, quam non dedit ad usuram, quando illam indigentibus ad informandos nos pia largitate concessit. Altera vero est quam ad usuram dari, Evangelio dicente, suademur, id est, praedicationes sanctissimas et instituta divina. Ait enim: Sciebas me hominem durum et austerum: nonne oportuerat te committere pecuniam meam nummulariis, et ego veniens exegissem utique quod meum est cum usuris ? Sic enim istud verbum aequivocum pro locorum qualitate suscipitur.