monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 14
Qui iurat proximo suo et non decipit eum. Octava virtus edicitur, quam Dominus fecit quando apostolis suis certissima veritate promisit dicens: Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dico vos servos . Inspiciamus autem quid ista sententia in principio suo dicit: Qui iurat proximo suo? Iurare enim est hominum sub attestatione divina aliquid polliceri. Sed cum et Deus ipse promiserit, aptius dicitur eodem pollicente iuratum. Iurare enim dictum est, quasi iure orare, id est iuste loqui. Tunc autem quispiam iuste loquitur quando ea quae promittit implentur. Iurare ergo Deum promittere atque complere est, sicut alibi dicit: Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum . Et iterum: Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum . Quod multis locis in divina lectione reperies.