monumenta.ch > Hieronymus > csg48.217 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 13
Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum magnificant. Haec est responsio septima, ubi diabolum malignum in conspectu suo deduxit ad nihilum, quando ei dixit: Redi retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum . Hoc enim cui potest alteri congruere, nisi quem constat virtute propria cunctis spiritibus imperare? Sequitur etiam alterius partis decora subiunctio, ut sicut in conspectu eius malignus ad nihilum deductus est, ita qui Dominum timent, eum semper puro corde magnificent. Quod schema dicitur paradigma, sicut et in primo psalmo iam dictum est. Invitat enim nos prosperis, et terret adversis.