monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 12
Et opprobrium non accepit adversus proximum suum. Haec sexta est, quae Iudam Scarioth designat. Nam dum se nosset ab ipso tradendum, nulla eum voluit publica increpatione confundere, sed tantum generaliter dixit: Qui mecum manum mittit in paropside, ipse me traditurus est . Ita factum est, ut nec divinitatis suae virtutem intelligentibus celaret, et proximi famam mordaci laceratione non carperet. Non accepit, id est gratum non habuit. Accepta enim illa dicimus, quae nobis grata esse monstramus.