monumenta.ch > Hieronymus > csg75.838 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 11
Nec fecit proximo suo malum. Quintam ingressus est, quae item probatur in Domino, qui non solum nullum laesit, sed etiam patienter cuncta sustinuit. Proximum vero dixit populum Iudaeorum, a quo traxit carnis originem, pro quibus etiam in cruce positus oravit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt . Vides proximo malum non fuisse factum: quando pro eis etiam, ut absolverentur oratum est.