monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 10
Et non egit dolum in lingua sua. Venit ad quartam. Nam sine dolo omnia se fuisse locutum in Evangelio testatur ipse dum dicit: Omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis . Quid enim mundius, quidve simplicius, nisi ut veritas illa incommutabilis nulla adiectione vel suppressione violata, ad aures hominum integritate purissima perveniret?