monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 9
Qui loquitur veritatem in corde suo. Tertia est quam singulariter Salvator noster implevit. Veritas est enim res quae nullatenus aliter quam confirmaverimus, aut fit, aut facta est, aut facienda esse monstratur. Loquebatur enim tacitus in corde suo veritatem, quando dolose perquirentibus sermonis sui mysteria non prodebat. Nam cum Iudaeorum falsitatibus et voce praesidis urgeretur, admirantibus cunctis, non ei respondit ullum verbum; sed in sancta sua conscientia loquebatur, quod digni non erant audire qui eum fraudulenter videbantur inquirere.