monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 7
Qui ingreditur sine macula. Venit ad secundam partem, unde iam quasi ex adytis responsa tribuuntur; et ex persona Domini Christi dicitur, quod et desiderio satisfaciat postulantis, et incarnationis eius adorabile revelet arcanum. Prima siquidem gloria ipsius fuit ingredi tabernaculum sine macula, quando templum Ierusalem a peccatis liber intrabat. Nam cum alii domum Dei purificationis causa fuerint ingressi, ille solus taliter introivit, ut sine macula ante conspectum Patris assisteret, ut non illi lex aliquid daret, sed ipse potius legem, sicut optimus legislator, impleret.