monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 6
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Desiderans propheta nosse quos dignos Ecclesia sua Dominus iudicaret, tanquam pius sacerdos ante faciem eius assistens responsa petit, et de sciscitatione sua cupit se fieri certiorem. Quae figura dicitur erotema, quando interroganti fit apta responsio. Interrogat enim, quis in eius tabernaculo possit habitare? Sed cur vocetur tabernaculum paulo diligentius perscrutemur. Maiores nostri domos pauperum tabernas appellaverunt propterea quia tantum trabibus, non adhuc tegulis tegebantur, quasi trabernas. Et quia ibi habitabant et coenabant, sicut antiquis mos erat semel cibum sumere, ex duobus nominibus unum traditur factum esse vocabulum, id est ex traberna et coenaculo, quasi trabernaculum. Hinc iam tabernacula consonanter dicta sentimus expeditionales et subitas habitationes. Nam et in Veteri Testamento iussit sibi Dominus tabernaculum fieri , cum Israeliticus populus esset in castris, ut velut quaedam domus divina simul moveretur cum mansionibus Hebraeorum. Unde factum est ut fides catholica, quae per Ecclesias toto orbe diffusa est, Dei tabernaculum nuncupetur. De quo etiam et Iosephus in libro Antiquitatum tertio, titulo septimo, diligenti narratione disseruit, quod nos fecimus pingi, et in pandectis maioris capite collocari. Montem vero sanctum significat Ierusalem futuram. Sed intuere quam pulcherrime varios se sensus apta verba distinguant. In tabernaculo dicitur, quis habitat? de illo qui adhuc in huius saeculi agone contendit. In monte quis requiescit? quando iam unusquisque fidelium post labores huius saeculi, aeternae pacis securitate reficitur.