monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 14, 2
Cum titulus iste nos solemniter remittat ad Dominum, nec sit aliquid novi quod de eius verbis dicere debeamus, de textu potius psalmi quae sunt aptissima perquiramus. Non enim, ut aliqui psalmorum, quadam profunditate velatus est; sed propheticae interrogationi respondet Dominus in Decalogi exemplum, decem virtutibus ad beatitudinis suae atria perveniri. Quas non per singulos versus quaeras, quoniam singulae et binae et ternae per unumquemque versiculum continentur. Sed nos opportunissimis locis, quemadmodum dividi et intelligi debeant, admonebimus. Et nota quod hic institutor fidelium secundus est psalmus. In primo enim beatum virum quinaria divisione complexus est, dicendo: Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. . Hic autem talem virum decem dicit sanctis praeeminere virtutibus. Sic et ibi Pentateuchi, et hic Decalogi virtus ostenditur.