monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 22
Si pio animo dicta cogitemus, illa nobis virtus in hoc psalmo praedicata est, ut inimicis nostris, quantum in nobis est, mente benevola consulamus, ne caeca obstinatione durati, insolubili mancipentur errori. Increpat enim Ecclesia populum peccatorem, ut ad suum non festinet exitium: quatenus pravitate deposita non moretur abiicere, unde potest modis omnibus interire. Quapropter et nos, prout datum fuerit, sequamur instituta reverenda. Suadeamus haereticis rectam fidem, superbis praedicemus sanctam humilitatem. Nobis potius ista conferimus, si talibus prodesse mereamur. Scire autem debemus primum hunc esse psalmum eorum qui de Iudaeorum increpatione et conversione conscripti sunt. De numero quoque huius psalmi sic coniicere non putamus absurdum: ut quia sancta Ecclesia introducta est ad loquendum, quae et quinque libros Moysi, et octo dierum pro dominica resurrectione recipit mysteria, merito persona eius tertium decimum calculum tenere videatur, quia Novi et Veteris Testamenti sacramenta complectitur. Sive quod iste numerus ad illud aptari potest, quod a natali Domini usque ad eius apparitionem tredecim dies esse noscuntur. Merito ergo coelestibus rebus supputatio ista completa est.