monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 20
Laetetur Iacob, et exsultet Israel. Superiori interrogationi iungitur consolativa responsio; ut laetetur Iacob, id est Iudaeorum et gentium populus per gratiae munera collectus sive colligendus, qui aliquando sua infidelitate vagatus est. Hic enim Iacob, Iudaeorum antiquus populus debet intelligi; quamvis eius nomen more Scripturarum et novo populo in subsequentibus datum esse videatur. Israel autem universalem Ecclesiam de cunctis mundi partibus aggregatam congruenter advertimus, quae necesse est ut exsultet, quando ad regnum coelorum Domini miseratione pervenerit. Et vide, diversis causis quam propria verba tributa sint! Laetabitur Iacob, quia non speratam suscepit medicinam. Exsultabit Israel, id est inenarrabili gaudio cumulabitur, quando viderit re, quod ardentissime desiderabat spe.