monumenta.ch > Cassiodorus > bnfNAL1603.192 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 18
Consilium inopis confudisti, quoniam Dominus spes eius est. Invectio dirigitur ad Iudaicum populum, cui dicitur aenigmatice: Christi consilium confudisti, id est suscipere noluisti, qui ad te venerat liberandum; ut qui dare disposuerat creditus salutem, contemptus ingerat ultionem. Inopis autem dicitur de Domino Salvatore, qui de suo dives, propter nos factus est pauper . Et totus hic versus sub admiratione legendus est. Consilium inopis confudisti, quoniam Dominus spes eius est; ut unde magis debuit reverentior existere, inde potius videretur contemptus opprobria sustinere. Nec moveat quod a parte assumptae humanitatis spes sanctae incarnationis dicitur Deus. Aliter enim humilitas humanitatis eius ostendi non potuit, quam pro hominum salute suscepit: sicut et in alio psalmo dicturus est: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti ?