monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 17
Vers. 12. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, quoniam Deus in generatione iusta est. Sicut opportuno tempore timere providentia est, ita dementiae probatur esse coniunctum, inepta se quadam trepidatione confundere. Illic enim constat esse cautelam, hic arguitur semper ignavia. Merito ergo inani tremore concussi sunt, qui timorem Domini salutarem in hoc saeculo de suis mentibus abiecerunt. Dicebant enim Iudaei: Si credimus in eum, pro ipsa novitate culturae, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem . Ita factum est, ut non timendo Dominum supervacuis trepidationibus angerentur. Addidit, quoniam Deus in generatione iusta est. Sententia secuta est, quae corrigeret infideles, ut meminerint continentiam sibi Divinitatis abesse, cum se videant ventosa felicitate consurgere. Quod totum pia mente praedicitur, ut improborum mens sacrilega corrigatur.