monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 16
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt. Sancta Ecclesia, cuius persona in hoc psalmo loquitur, venit ad secundum modum, ubi omnibus impiis divinum iudicium comminatur: dicens in illa retributione generali cognoscere vindictam, qui nunc operantur sub libertate malitiam. Ordo autem verborum talis est: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem. Et de sequenti versu iungendum est, quoniam Deus in generatione iusta est. Utique cognoscent in futuro iudicio, quando viderint bonos ad aeterna praemia divinitus (mss. A, B, F. divinitatis) invitari, se vero ad supplicia nunquam finienda transmitti. Qui devorant plebem meam. De illis dicit, qui dogmate ferali absorbent simplices Christianos. Nam quod ait, sicut escam panis, animo peccantium videtur aptatum; quia sicut esurientes famem suam putant dulcissimo cibo panis expleri, ita et isti festinant Christianorum deceptione satiari. Additum est unde illis augeatur interitus: quia Dominum invocare noluerunt. Necesse enim erat illos desperata gerere, qui Dominum Salvatorem noluerunt superbis mentibus invocare.