monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.76 v > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 14
Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Optime via describitur impiorum, quae contritio est, quia et terit et teritur. Infelicitas vero, quia nunquam per ipsam, nisi ad infausta supplicia pervenitur. Sed potest aliquis et in via peccatorum esse, et ad viam iterum redire iustitiae. Hic autem negat illos aliqua conversione liberatos, cum dicit, viam pacis non cognoverunt, quando ipsum Dominum, qui est via pacis, caecati corde nullatenus intelligere meruerunt.