monumenta.ch > Hieronymus > csg51.24 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 12
Venenum aspidum sub labiis eorum: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Aspidum immane genus constat esse serpentium, quod naturali obstinatione verba incantantium non perhibetur admittere, nec a voto suo potest removeri, quod nullo valet carmine mitigari. Huic Iudaei aptissime comparantur, qui adversum verba salutaria induxerunt miseri lethiferam surditatem; et elegerunt magis consilia venenosa sequi, quam ad salutaria instituta perduci; ut merito de illis dictum esse videatur: Elegerunt magis tenebras quam lucem . Venenum enim dictum est ab eo quod per venas serpat. Sic et vota malignorum occulta cogitatione grassantur. Sequentia quoque pulchre nimis in aspidis comparatione manserunt, cui dum blanda carmina dicantur, illa semper minatur exitium: ita et os Iudaeorum maledictione et amaritudine plenum erat, quando pro bonis admonitionibus blasphemabant Dominum Christum, et de eius nece tractabant.