monumenta.ch > Hieronymus > csg48.39 > bsbClm6224.436 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 11
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Hi quinque versus usque ad divisionem secundam in Hebraeis exemplaribus non habentur. Sed quoniam in usum Ecclesiae consuetudine longa recepti sunt, prout concessum fuerit, singulos exponemus. Praesens itaque versus et in quinto psalmo iam dictus est. Verum quia eadem erat gens, et causa consimilis, apte in illos repetita probatur esse sententia. Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum, qui mortifera loquebantur; nam sicut illa cum patent fetidos odores exhalant, ita et istorum guttur pestiferos sermones proferebat; et ne soli pereant, linguis suis dolosa disseminant. Memento autem quod in his quinque versibus, per secundam speciem definitionis, quae Graece dicitur ennoematice, Latine notio nuncupatur, illos insipientes designarit de quibus superius ait, in cordibus suis cogitare sacrilega. Quae species non substantialiter quid sit designat, sed eos evidenter insinuat per suorum actuum qualitatem.