monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 10
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Omnes dicuntur declinasse, cum tamen ex eis non minima turba crediderit. Sed a parte totum accipiendum est; tanti enim impii fuerunt, ut pene omnes perfidi esse ac periisse putarentur. Isti ergo declinaverunt a gratia Dei, et facti sunt inutiles sibi.