monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 9
Ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Videat, videri faciat. Quod schema dicitur hypalage, id est permutatio, quoties in alium intellectum verba quae dicta sunt transferuntur; ut dicatur ex tempore nosse quidpiam, qui antequam fiant, novit universa. Sic et Abrahae locutus est Dominus: Nunc cognovi quoniam times Dominum Deum tuum ; sic dicturus est in iudicio suo peccatoribus: Nescio vos , et his similia. Quod genus locutionis in Scripturis divinis reperis frequenter insertum. Intelligens autem dixit propter assumptionem humanitatis, quia Deus intelligi debuisset, qui multis miraculis adventum suae divinitatis ostendit. Requirens vero posuit, si eius mandata sequerentur. Ille enim requirit Deum, qui ab eius voluntate non discrepat. Sic uno versu mysterium sanctae incarnationis ostensum est, ut per hoc et hominum fides potuisset intelligi, et remedium debuisset optati muneris inveniri.