monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 7
Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Corrupti sunt, dum ab Scripturarum sanitate recedentes, in sensus probati sunt incidisse vitiosos. Sequitur deinde poena peccati, ut nefandissima incredulitate maculati, abominabiles Domino suis erroribus redderentur. Voluntas enim dicta est a volatu, quoniam animus quo vult nimia velocitate transfertur. Sequitur, non est qui faciat bonum. Quid ergo dicimus de patriarchis? Nonne bonum fecit Noe, cum Domini praeceptis obediens, in arcam salvandus intravit? Nonne idem bonum fecit Abraham, cum filium suum obediens divinis iussionibus obtulit immolandum? Nonne bonum fecit Iob, qui dura passione percussus, in omnibus Domino gratias actitavit? Quid dicam de prophetis et apostolis, qui mandatis Domini famulantes, seipsos gloriosis mortibus obtulerunt? Fiunt hodieque, Domino largiente, iustorum operatione quae bona sunt. Sed, ut haec negatio verissime tibi debeat elucere, considera quid sequitur, non est usque ad unum. Revera solus est Christus, sine quo bonum aliquod vel incipere vel implere imbecillitas humana non praevalet. Quapropter iure negatum est ullum facere bonum, nisi usque ad ipsum fuerit eius miseratione perventum. Nam cum ad eum acceditur, nec ab ipso receditur, omne bonum sine dubitatione peragitur. Iste est ergo finis, qui est promissus in titulo.