monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 13, 2
Cum verba ista praemissis expositionibus omnino iam nota sint, memoria potius de his quam sermo noster requiratur. In titulis autem iuste finis frequenter repetitur, ut semper ad omnipotentem Christum audientis animus erigatur. Sed finis iste, sicut dictum est, variis significationibus sensum nostrum transmittit ad Dominum: nunc tribulantium confessione, nunc exsultatione laetantium, nunc docentis affectu, nunc comminatione iudicii. Modo tamen psalmus hic Iudaeorum vesaniam vehementi increpatione castigat: asper invectionibus, terribilis profanis, amarus incredulis; ut haec increpatio merito sanctae detur Ecclesiae, contra cuius propositum demens perfidia pravas intentiones nititur excitare.