monumenta.ch > Lucanus > ubk2°Ms.poet.etroman.5.8 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 15
Respiciamus prophetam in contemplatione beata positum, quanto desiderio gloriosam incarnationem Domini sustinebat; et hinc advertamus quale munus inde suscepimus, quod regem potentem, et sanctum prophetam tanto studio conspicere voluisse sentimus. Sed Domino supplicandum est, ne diabolo tradat sub desertione tentandos, et tali beneficio nos reddat indignos; ut cui ille adhuc venturo devotissime famulabatur, nos ei, qui iam venit, fideliter serviamus. Admonet etiam duodenarius numerus apostolorum nos recolere quantitatem, qui doctrina perfectissima mandatorum, et Dominum supra omnia dilexerunt, et proximos eadem ut se charitate complexi sunt; ut merito hic psalmus talia nobis sacramenta concesserit, qui apostolorum noscitur numero consecratus. In duodecim quoque tribus Hebraeorum populum constat esse divisum. Duodecim etiam sedes in iudicio venturo Dominus promittit apostolis. Duodecim quoque mensibus annus ipse partitus est. Sed et alia huiusmodi plura diligens lector invenies, ut hunc calculum multis mysteriis refertum esse cognoscas.