monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 12, 13
Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi. Cum se in principiis crebra conquestione a desiderio suo dicat esse dilatum, hic sibi beneficia Domini iam laetus asserit contributa; sive quia per prophetiae virtutem accepisse se dicit, quod manifeste noverat esse venturum; sive quia hoc ipsum credidisse iam praemium erat, sicut legitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam . Merito ergo accepisse se dicit, cui tanta fidei fuerat firmitas contributa. Et intende quod prius dixit, cantabo; deinde psallam; cantabo corde, ubi nimia laetitia complebatur ; psallam operibus bonis, quod maxime Divinitas quaerit; ut cantabo pertineat ad contemplativam, psallam ad actualem. Quae duo tanquam gemini oculi pulcherrime sociata, reddunt illuminatissimum Christianum.